[171] EPISTOLA LXXI.

IOSEPHUS SCALIGERO

IUL. CAES. F.

ISAACUS CASAUBONUS.

Quod maximo semper opere ambiisse non diffiteor, Vir Praestantissime, ut amore tuo possem gloriari, id me consecutum esse ex eo intelligo, quod multi ad te iter affectantes me primum adeunt, me interprete & parario uti volunt. In his est eruditissimus hic Frisius adolescens, IOANNES SAECKMA, qui domum revertens & istac transiturus egit mecum, ut meas ad te literas sibi traderem. Poteram excusatione uti: nam hac ipsa hora dederam alias COMMELINO nostro, qui se illas cum Suetonio, quem a me accepit, curaturum sancte recepit. Sed malui •φορτικος• tibi esse, quam committere ut parum gratia apud te existimarer valere. Haec unica nostra gloriatio est. Quae ne falsa videatur, peto a te ut eo vultu amicum hunc meum excipias, quo ipsum me exciperes, si mihi fata tantum boni essent largita, ut isthuc venissem. Quod tamen non penitus futurum olim despero: nam equidem tui desiderium ferre diutius non queo. Vale. Genevae a. d. VI. Kal. Sept. MDXCV.